CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5346     View  [Back]
Bulla Honorii papæ IV, in qua vidimatur bulla Celestini papæ III, ad abbatem et fratres Cluniacenses directa, qua eis confirmat potestatem excommunicandi malefactores ejusdem abbatiæ de provincia Lugdunensi.
Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... abbati et conventui monasterii Cluniacensis ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, Matisconensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Quasdam litteras, quas felicis recordationis Celestinus papa tertius, predecessor noster, vobis et monasterio vestro concessisse dicitur, nobis vestra devotio presentavit, et quia littere ipse incipiunt vetustate consumi, tenorem ipsarum de verbo ad verbum, ad instantiam supplicationis vestre fecimus presentibus annotari, qui talis est: Celestinus, episcopus, servus servorum Dei, etc. Volumus autem nullum per hoc jus novum acquiri vobis et monasterio vestro predicto, sed vobis et sibi antiquum, si quod est, solummodo conservari. Datum Rome, apud Sanctam Sabinam, V idus maii, pontificatus nostri anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung