CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5347     View  [Back]
Privilegium Honorii papæ IV, quo vidimat epistolam Innocentii papæ II, ad prælatos, de indulgentiis a se concessis omnibus qui ecclesiam Cluniacensem in anniversario die ipsius dedicationis visitaverint.
Honorius, episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Quasdam litteras, quas felicis recordationis Innocentius papa secundus, predecessor noster, in favorem dilectorum filiorum ... abbatis et conventus monasterii Cluniacensis, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis, ad quos littere ipsius predecessoris pervenirent, dicitur direxisse, nobis iidem abbas et conventus presentarunt. Verum quia hujusmodi littere incipiunt nimia vetustate consumi, nos ipsorum abbatis et conventus supplicationibus annuentes, dictas litteras de verbo ad verbum presentibus fecimus annotari, quarum tenor talis est: Innocentius, etc. Datum Valentie, VIII idus martii. Per hoc autem vobis et monasterio vestro nullum jus de novo acquiri volumus, sed vobis et sibi antiquum, si quod est, tantummodo conservari. Datum Rome, apud Sanctam Sabinam, V idus maii, pontificatus nostri anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung