CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5353     View  [Back]
Charta qua Hugo, Æduorum episcopus, notum facit compositionem factam fuisse inter Symonem de Luziaco et priorem de Maebria.
Hugo, Dei gratia Æduorum episcopus, omnibus ad quos litteræ istæ pervenerint, in perpetuum. Cum dominus Symon de Luziaco ecclesiæ de Maebria multa mala intulisset, tandem, divina inspirante clementia et misericordia, in præsentia nostra apud Æduam cum priore de Maebria composuit, et recognovit quod ad Maebriam nullam habet justitiam nec custodiam nec homines prioris ulla exactione gravare. Recognovit etiam quod ad Charney nullam debet facere firmitatem nisi per priorem de Maebria, nec homines loci illius aliqua exactione gravare nec justiciare, hoc tamen salvo, quod cum prior vel ministerialis suus homines de Charney per se non poterit justiciare, serviens domini Symonis a priore vel a ministeriali prioris requisitus, eos justiciabit. Pro damnis vero et gravaminibus quæ sæpedictus dominus Symon ecclesiæ de Maebria fecerat, donavit eidem ecclesiæ duos homines ad Capellam, Hogerium videlicet et Lambertum, et heredes eorum, et omnia eorum tenementa, et asantias, quas ante donationem istam pacifice possidebant, sæpedictæ ecclesiæ et jam dictis hominibus eorumque successoribus libere et quiete concessit. Hæc omnia dominus Symon, præstito juramento, in manu nostra bona fide tenere promisit, et si de hiis servientes vel homines sui aliquid interciperent, commonitus a priore de Maebria vel a mandatario ejus infra XV dies emendari faceret. Ut autem hoc ratum sit et stabile, sigillo nostro et sigillo domini Symonis hæc cartula roborata est. Hujus rei testes sunt: Achardus, senescalcus et canonicus Æduensis, Girardus capellanus, Bartholomæus de Robello, Letaudus de Calvomonte, et Jofridus, filius ejus, Artaudus Belfol, Bernardus Amaugiers, Humbertus de Luziaco, Bernardus Rocelinus, Hugo Cocus, Johannes, capellanus de Charmey, et plures alii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung