CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5399     View  [Back]
Litteræ Philippi IV, regis Francorum, quibus amortizat omnia feoda quæ conventus Cluniacensis possidebat in baillivia Matisconensi.
Ph[ilippus], Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod cum abbas et conventus Cluniacensis finaverint cum dilecto nostro Johanne, cantore de Lineriis, ad recipiendum pro nobis et nomine nostro hujusmodi financias in Matisconensi ballivia deputato a nobis, super infrascriptis rebus in feodis et retrofeodis nostris, quas acquisierunt penes ipsos et successores eorum perpetuo remanendas, videlicet feodum quod tenet Hugo de Vallibus, ratione domus de Massiliis, videlicet quasdam possessiones quas pater suus tenebat in franco allodio, quas accepit ab ecclesia in feodum; item feodum quod tenet Beatrix, domina de Syon, ab ecclesia, ratione dicte domus; item feodum quod tenet dominus Jocerandus de Mota seu de Buxeria, videlicet domum suam de Mota et quasdam alias possessiones, ratione dicte domus de Massiliaco ecclesie Cluniacensi, quas ante tenebat de franco allodio; item feodum de Stagno sito a la Foltiere, quod stagnum dominus Guillermus Dalmacii, miles, edificavit, et in feodum ab ecclesia recepit, ratione dicte domus de Massiliis; item quedam feoda et retrofeoda que a domino de Buxeria, qui mortuus est, tenebantur, et quasdam possessiones que et quas dictus dominus recepit in feodum ab ecclesia, ratione dicte domus de Massiliis in augmentationem feodi antiqui; item quicquid juris Jacobus de Vallibus et Adelina, uxor sua, habebant in nemore de Valendor et dicto Bocherant, que quidem jura dicti conjuges vendiderunt ecclesie, ratione dicte domus de Massiliis, que tenebant de franco allodio; item feodum quod tenet ab ecclesia Margarita de Dardre, ratione domus de Excecolles, videlicet domum suam et quasdam alias possessiones quas tenebat in franco allodio; item quandam peciam terre, que vocatur terra de Mondemart, quam dominus Guillelmus de Marchisuet, miles, donavit in elemosinam ecclesie Cluniacensi, ratione domus de Besorneyo; item quasdam possessiones sitas apud Massiliacum, quas Stephanus de Murzeaux et ejus fratres receperunt in feodum ab ecclesia, ratione castri de Lorduno ecclesie Cluniacensi, quas tenebat de franco allodio; item feodum quod tenet Gaufridus de Chaumont ab ecclesia, ratione dicti castri, videlicet domum suam sitam apud Massiliacum et quasdam alias possessiones sitas in predicto loco seu parrochia dicti loci, quas tenebat de franco allodio; item quemdam manssum situm apud Confrançon, quem Bernardus li Salvages tenet in feodum ab ecclesia, ratione dicti castri et ante tenebat de franco allodio; item feodum de quibusdam possessionibus sitis apud Vinosam, quas dominus Gaufridus Merles, miles, recepit in feodum ab ecclesia, ratione dicti castri de Lordino, quas ante tenebat de franco allodio; item duodecim solidos et duos denarios censuales sitos apud Donbines a Bernardo de Vineis et ejus uxore, et habuerunt predicti conjuges in excambium quandam peciam terre sitam apud Blenos; item feodum quod recepit ab ecclesia dominus Jocerandus de Marciaco, miles, ratione domus Berziaci ville, videlicet quasdam possessiones sitas in diversis locis, quas tenebat de franco allodio; item feodum quod tenet dominus de Berziaco ab ecclesia, ratione domus Berzi[a]ci ville, videlicet quicquid habet in villa seu valle Burgi Villani et in villa Berziaci ville, et de Salegniaco, et de Vianges, et de Prulenges, et pertinentiis dictarum villarum, et feodum quod dominus Guillelmus de Oblato tenebat ab ipso, situm apud [S.] Bonetum et apud Charbonores, et garenam suam existentem desuper Berziaci villa, que omnia pater istius domini tenebat de franco allodio; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia Guichardus de Besasenans, ratione dicte domus Berziaci ville, videlicet quasdam possessiones sitas in Vallibus et in parrochia de Berziaco villa, quas tenebat de franco allodio; item quatuor solidos censuales sitos super quamdam vineam apud Berziacum villam et quoddam pratum situm desuper Lachenet, quos dominus Stephanus de Aula, miles, dedit in elemosinam ecclesie Cluniacensi; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia Spontius de Barberanches, ratione dicte domus Berziaci ville, videlicet omne jus quod habebat in nemoribus de Veure et de Cichons, et quicquid juris habebat in tachiis de Chaus; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia, ratione dicte domus, Guioneta, domicella, filia quondam domini Guillelmi de Viriseto, videlicet mansum de Chaigne, situm in parrochiatu de Bourvillain, cum pertinentiis ipsius mansi; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia dominus Pontius de Luyer, ratione domus de Gelogniaco, videlicet quicquid habebat et habere poterat in parrochia de Vallibus; item tres solidos annui redditus sitos super quadam pecia terre sita in villa de Vallibus, quod idem dominus Petrus dedit ecclesie, ratione dicte domus; item omnes res quas domina Aalis de Porperes et Ludovicus, ejus nepos, habebant in territorio Sancti Poncii, quas vendiderunt ecclesie; item feodum quod tenet seu recepit ab ecclesia dominus Guillelmus Sauvages, videlicet domum suam sitam in parrochiatu de Tramaye, cum quibusdam aliis possessionibus quas tenebant de franco allodio; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia prepositus de Sancto Poncio et Petronilla, ejus uxor, videlicet quasdam possessiones quas habebant in territorio de Sologniaco; item nemus de Cornant, quod dominus Bernardus de Bruyeria vendidit ecclesie, et quicquid habebat in predicto nemore; item medietatem aque piscarie quam idem dominus Bernardus habebat pro indiviso cum Perraudo de Bruyeria, domicello, a ponte Sancti Nicetii usque ad pontem Sancte Cecilie; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia idem dominus Bernardus, videlicet quicquid habet in parrochiatu de Sologniaco, de Vallibus et Massiliarum; item sex denarios censuales a Guillelmo dicto Jarlet, ratione domus de Chaingnies, sitos super una pecia terre, juxta arenarias de Charnay; item tres denarios censuales, ratione dicte domus, supra domibus Guicharde apud Sanctum Saturninum, quas tenebat de franco allodio; item quartam partem cujusdam nemoris, quod vulgariter nuncupatur nemus de Becey, a domino Petro de Laye, milite, situm in parrochiatu de Vergeçon, quam partem nemoris idem miles tenebat de franco allodio; item sex solidos Viennenses censuales, ratione domus de Arpeye, sitos super quodam manso qui vocatur mansus de Chapponeres; item duodecim denarios Vyennenses censuales, ratione [dicte] domus, super varcheriam Guillelmi de Chatonay, in parrochia de Draciaco; item tres partes cujusdam nemoris siti in parrochia de Solignie, ratione domus Berziaci ville, a filio domini Jocerandi de Marciaco, et feodum quod filius domini Guillelmi de Marchisoul, ratione uxoris sue tenebat a domino Jocerando de Marciaco, quod feodum idem dominus Jocerandus vendidit ecclesie; item sex solidos annui redditus, ratione dicte domus, ab uxore Guichardi de Baserens, sitos apud Valles; item pratum dictum Domine de Beau Noyer et nemus dicto prato contiguum, que Jacquetus de Bruyeria vendidit ecclesie pro domino de Jologniaco; item duodecim solidos Viennenses censuales super quodam curtili quod vocatur de Moncel, pro domino de Polliaco in Foresio; item feodum quod tenebat dominus Alerius de Virizeto a domino Henrico, domino de Branciduno, quod feodum dominus Henricus dedit ecclesie; item quatuor pecias terre et unum curtile sitos in finagio de Vallibus, que omnia Johannes de Vallibus et Jaqueta, ejus uxor, vendiderunt ecclesie; item feodum quod Ysabellis de Vallibus, domicella, recepit seu tenet ab ecclesia, videlicet domum suam et omnes res quas habebat in parrochia d'Azie; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia Stephanus de Saesi, videlicet res et possessiones quas habet in parrochia Sancti Marcelli; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia Guillelmeta de Villers, videlicet quicquid habet apud Cultis, apud Bufferes et apud Forges; item feodum aliquarum possessionum et reddituum domini Jocerandi de Luigniaco, quas recepit in feodum ab ecclesia pro amortando feodum antiqu[u]m; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclessia Hugo de Varennaco, clericus, videlicet omnes res suas hereditarias quas habet apud forestam dictam Galon; item quinquaginta solidos et tres denarios Viennenses censuales sitos in parrochia de Sancto Prejecto, quos domina Guillemeta, relicta domini Hugonis de la Peurore, vendidit ecclesie, quos tenebat de franco allodio; item quicquid juris habebat apud Buffieres et in hominibus dicte ville dominus Guillelmus Ruffini, miles, quod vendidit ecclesie Cluniacensi; item quoddam mansum situm apud Massiliacum, qui vocatur mansus de Fornel, quod recepit seu tenet ab ecclesia in augmentatione feodi antiqui dominus Guillelmus de Oblato, nunc episcopus Cabillonensis; item quandam vineam sitam apud Montrachas, quam Girardus Bocons vendidit ecclesie Cluniacensi; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia Jocerandus de Marciaco, domicellus, videlicet prata, nemora, condeminas, servicia, taschias et costumas, que res predicte site sunt in villis et parrochiis de Verziaco, Chavaingniaco, Petra Closa, Buciaco, Burgo Villano, Berziaco villa, Sologniaco, et in villis de Vallibus et de Tornie et de Perrier; item nemora Johannis de Marziaco et omnem jurisdictionem altam et bassam quam idem Johannes de Marziaco habebat in dictis nemoribus, que omnia idem Johannes vendidit ecclesie; item feodum quod recepit seu tenet ab ecclesia Stephanus de Vallibus subtus Sodunum, videlicet quicquid habet et possidet a quodam limite qui protenditur ad castrum de Soduno versus leproseriam de la Cocerie et versus Cluniacum, et a limite qui protenditur ad castrum predictum versus Dondain; item duodecim denarios censuales quos Gaufridus Burdius de Sologniaco et Beatrix, ejus uxor, vendiderunt ecclesie. Nos finationem hujusmodi ratam et gratam habentes, volumus et presentium tenore concedimus, quod dicti abbas et conventus et eorum successores premissa omnia teneant, habeant et possideant in futurum pacifice et quiete, absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, salvo in aliis jure nostro et in omnibus alieno. Quod ut et ratum et stabile perseveret, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Datum Parisiis, mense augusti, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto.
(Au dos:) Pro Cluniacensi. Carta amortizationis in baillivia Matisconensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung