CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5403     View  [Back]
Litteræ Philippi IV, regis Francorum, quibus vidimat litteras Ludovici IX regis vidimantes diploma Ludovici VI regis, quo confirmat privilegia monasterii Cluniacensis in prioratibus suis.
Ph[ilippus], Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos litteras infrascriptas inclite recordationis Ludovici, Francorum regis, avi nostri, sigillo munitas, vidimus, formam que sequitur continentes: «Ludovicus», etc. (avril 1270). Nos autem omnia suprascripta laudantes et approbantes, ea confirmamus et tenore presentium innovamus. Que ut stabilia perseverent, presentes litteras sigilli nostri fecimus appensione muniri. Actum apud Vincenas, anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, mense octobris.
(Sur le repli:) Facta est collatio per me Regnaldum. (Et sur le bord du repli:) Per dominum H.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung