CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5424     View  [Back]
Bulla Bonifacii papæ VIII, qua committit episcopo Augustodunensi et abbati Sancti Rigaldi pacificationem altercationis existentis inter abbatem Cluniacensem et monasterium de Caritate super institutione prioris ejusdem loci.
Bonifacius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo Eduensi et dilecto filio abbati monasterii de Sancto Rigaldo, Matisc. dioc., salutem et apostolicam benedictionem. Dudum, etc. Nos enim partes ad Sedem apostolicam evocare disponimus et summarie, de plano ac sine strepitu et figura judicii, hujusmodi questionis negotium celeriter, actore Domino, terminare. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus vos vel alter vestrum, per vos vel per alium seu alios partes predictas ex parte nostra peremptorie citare curetis, ut intra duorum mensium spatium post citationem vestram per se vel procuratores ydoneos, cum omnibus juribus et munimentis suis compareant coram nobis facture et recepture prout premittitur, summarie, de plano ac sine strepitu et figura judicii, quod justitia suadebit, diem vero citationis et formam et quicquid in hac parte feceritis, nobis per vestras patentes litteras harum seriem continentes studeatis fideliter intimare. Datum, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung