Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)
BB 5429 | [Back] |
«In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Pateat universis quod Moysiacense monasterio, Cluniacensis ordinis, Caturcensis dyocesis, morte bone memorie domni Bertrandi, abbatis quondam ejusdem monasterii, pastoris solatio destituto, ejusque corpore honorifice tradito ecclesiastice sepulture, frater Hugo, major prior predicti monasterii, et conventus ejusdem, ad sonum campane, ut moris est, ad tractandum de electione futuri abbatis, in capitulo ejusdem monasterii congregati, presentibus omnibus qui voluerunt, debuerunt et potuerunt, secundum consuetudinem dicti monasterii, comode interesse, placuit omnibus et singulis, per viam compromissi consuetam, providere prefato monasterio de abbate et pastore, et sic de communi voluntate omnium et singulorum fuit collata potestas fratri Hugoni, priori majori predicto, quod ipse vice sua et omnium predictorum posset eligere et eligeret quinque electores, qui sepedicto monasterio
de abbate et pastore, de gremio tamen prefati monasterii aut etiam sancte Cluniacensis ecclesie, haberent liberam facultatem; ita tamen quod ille pro abbate et pastore dicti monasterii haberetur quem predicti quinque omnes, vel eorum major pars, ex se vel ex aliis de prefatis gremiis ducerent eligendum, et etiam quod si contingeret eos aliquem eligere ex se ipsis, duo ex eis de prefato tamen gremio monasterii Moysiacensis, tertium possint eligere. Ita quod electio sit per duos celebrata, ut dictum est, cum consensu tercii sic electi, perinde valeat ac si tres ex ipsis vel etiam omnes in unam personam unanimiter convenerent; ita quod consensus tercii sic electi eligentium numerum possit et debeat augmentare. Promittentes insuper iidem prior et conventus predicti illum in abbatem dicti monasterii recipere, quem prefato modo electores predicti duxerint eligendum, etc. Et sic dictus Hugo, prior major, etc. ..., quinque viros religiosos nominavit et elegit, scilicet fratres Gualhardum, priorem Beate Marie Deaurate, Guillelmum, priorem de Rabastenys, B., priorem Sancti Genii, Arnaldum Raymundi, priorem de Pomerio Vico, et reverendum in Christo patrem domnum R., abbatem Lezatensem, prout hoc in quodam instrumento publico per manum magistri Hugonis Sine Timore, clerici Caturcensis, auctoritate apostolica notarii publici, scripto, et sigillo dicti conventus Moysiacensis sigillato, plenius continetur. Postque nos abbas Lezatensis et prior de Pomerio Vico predicti, variis et diversis tractatibus inter nos et predictos collegas nostros de electione abbatis multipliciter habitis, quia in unam concordare personam omnes quinque simul nequivimus, nos quidem abbas et prior de Pomerio Vico predicti in venerabilem et religiosum virum fratrem Guillelmum, priorem de Rabastenys, collegam nostrum predictum, monachum monasterii Moysyacensis predicti, Cluniacensis ordinis, in sacris ordinibus constitutum, ydoneum pariter et discretum, direximus vota nostra; et petita licentia, ut moris est, eligendi a religioso et venerabili viro domno Stephano, priore claustrali, vices reverentissimi in Christo patris domni G., Dei gratia abbatis Cluniacensis, in remotis agentis, in hac parte gerente, ego prior de Pomerio Vico, etc., predictum fratrem Guillelmum, priorem de Rabastenys, eligo in abbatem Moysiacensis monasterii predicti, et eidem monasterio provideo de eodem; petens humiliter et devote quatenus vos, predicte domne prior vices gerens, predictam electionem dignemini confirmare, si confirmandi potestatem habetis, aliquin {corr: alioquin} protestor quod si dicti domni abbatis Cluniacensis copiam seu presentiam haberem seu habere possem, ab eodem confirmationem electionis hujusmodi peterem seu etiam postularem. Quod si dictam electionem distuleritis confirmare, protestor vice et nomine quibus supra, coram vobis et notario publico suprascripto et aliis astantibus, quod quamcito predicti reverentissimi patris domni abbatis Cluniacensis copiam seu presentiam comode habere potero, petam per eundem electionem hujusmodi confirmari. Et ne aliquis seu aliqui contra electionem hujusmodi veniant, seu in prejudicium electi vel electionis aliquid attemptent, in his scriptis ad dictum abbatem Cluniacensem provoco seu appello, me et electum predictum et domnum abbatem collegam meum predictum et omnes michi adherentes et adherere volentes, ejusdem domni abbatis Cluniacensis supponens protectioni; cui electioni dictus prior de Rabastenys expresse consensit, et deinde, cum alta decantatione Te Deum laudamus, per dictum abbatem Lezatensem et plures alios monachos ad monasterium et majus altare ipsius monasterii, prout moris est, fuit ductus. Actum in capitulo Cluniacensi, circa meridiem, anno, die, mense et indictione predictis, presentibus religiosis viris domno Stephano de Viriseto, priore claustrali locumque tenente domni ... abbatis Cluniacensis tunc in remotis agentis; fratribus P. de Bellojoco, Odone, priore de Borto, Hugone de Mars, magistro puerorum, et Guillelmo de Podio, monachis, ac conventu Cluniacensi ibidem congregato; presentibus etiam fratribus Bertrando Rodier, doctore decretorum, preposito Sancti Salvatoris, Lemovicensis diocezis, Petro Rodier, monachis Uzerchiensis monasterii; Poncio de Valle Celosa, de Bredomio, R. de Olivia, de Villa Nova, P. de Laestroa, de Dura Valle prioratuum prioribus; Henrico, helemosinario Moysiacensi, Amelio del Casthanier, priore de Merisaco, B. Taosca, priore Sancti Matfredi, monachis Moysiacensibus, Petro B. de Monte Merone, monacho Sancti Paph., et Petro Vitalis, monacho Sancti Oriencii, testibus ad hoc vocatis specialiter et rogatis.»Et ego Hugo dictus Sine Timore clericus, etc.
Et in fidem et testimonium premissorum et ad majoris roboris firmitatem, nos Raymundus, Dei gratia abbas Lezatensis, et Arnaldus Raymundi, prior de Pomerio Vico, electores et college predicti, sigilla nostra huic presenti publico instrumento per manum dicti magistri Hugonis, notarii publici, scripto, duximus apponenda. Datum et actum ut supra. (Trace de deux sceaux)
[Back] |
E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung
KONTAKT
Institut für Frühmittelalterforschung
| ||
© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung |