CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5431     View  [Back]
Litteræ quibus abbas Sancti Germani Autisiodorensis mandat monachis de Caritate, ex litteris apostolicis, ut recipiant in priorem dominum Bertrandum.
Abbas monasterii Sancti Germani Autisyodorensis, ordinis Sancti Benedicti, judex seu executor, una cum religioso viro ... abbate monasterii Sancti Laurentii, ordinis Sancti Augustini, Autisiodorensis diocesis, etc. deputatus, religiosis viris subpriori et conventui prioratus de Karitate ... litteras ... recepimus in hec verba: «Bonifacius, etc.» Hujus igitur auctoritate mandati vos universaliter singulos et singulariter universos, primo, secundo et tertio, iterum et una vice pro omnibus, cum periculum sit in mora, sub pena interdicti ..., vobis mandamus quatinus dictum dominum Bertrandum, priorem vestrum de Karitate, recipiatis sine contradictione aliqua in priorem, etc., etc. Actum per nos et datum apud Agnaniam (sic), in domo in qua habitabamus et hospitati eramus, anno Domini Mo CCo nonagesimo quinto, indictione octava, VI kal. octobris, pontificatus dicti sanctissimi patris domini Bonifacii pape octavi anno primo, presentibus religiosis viris ... de Sesseyo ..., de Tysiaco, et ... de Curia Arnulphi prioratuum prioribus, Autisiod. et Eduensis dioc., qui, ad requisitionem dicti domini Bertrandi, prioris Karitatensis, sigilla sua una cum sigillo nostro hiis presentibus litteris impenso apposuerunt in eis, in testimonium predictorum et ad majorem certitudinem et roboris firmitatem. (Trace de quatre sceaux)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung