CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5455     View  [Back]
Charta qua Bussardus recognoscit se recepisse pro se et suis sociis campsoribus nundinarum campaniæ mille libras nomine abbatis Cluniacensis.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presentia personaliter constitutus Bussardus, dictus de Verano, recognovit et in veritate confessus fuit coram nobis, pro se, Quiaunele et Jacobo de Verano, ejus fratribus, et pro omnibus aliis ejus sociis, campsoribus nundinarum Campanie et Brie, se recepisse et integre habuisse a religiosis viris et honestis fratre Bertrando, divina providentia abbate Cluniacensi et ejusdem loci conventu, per manus fratris Hugonis, camerarii Sancti Martini de Campis Parisiensis, solventis vice et nomine dictorum religiosorum et pro ipsis, ac ad deliberationem eorumdem, mille libras turonensium parvorum nigrorum, bonorum et computabilium, in pecunia numerata, in quibus dicti abbas et conventus dictis Bussardo, ut asserebat, ejus fratribus et sociis tenebantur ex corpore nundinarum Latigniacensium ultimo preteritarum, et erant efficaciter obligati per litteras nundinarum Campanie et Brie predictarum sigillatas, ipsi fratri Hugoni, quo supra nomine recipienti, a predicto Bussardo pro se, ejus fratribus et sociis, in signum plenarie satisfactionis facte redditas, cancellatas et restitutas. De quibus pro se, ejus fratribus et sociis se votavit, et tenuit coram nobis pro bene pagato et contento, etc. In cujus rei testimonium, sigillum curie Parisiensis, ad petitionem supradicti Bussardi, una cum sigillo ejusdem, litteris presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini Mo CCo nonagesimo septimo, die sabbati post Quasimodo. - Ben. de Lond.
(Au dos:) Littera solutionis M. librarum tur. solutarum Bussardo Lombardo et ejus sociis. (Et plus bas:) Papiers touchant ce que payaient aux papes les abbés de Cluny.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung