CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5464     View  [Back]
Mandamentum Raynaldi de Letre Provinciæ senescalli bajulo et judici Dignensibus ut cartularia notariorum abbati Cluniacensi et decano Valentiolæ restitui faciat.
Raynaldus de Letre, miles, Provincie et Folchalquerii seneschallus, bajulo et judici Dignensibus vel eorum alteri, salutem et amorem sincerum. Cum dominus noster rex [Sicilie] jura omnia que habebat communia cum abbate Cluniacensi in castro Valenciole, Ville Dei et Alborni, et eorum territoriis certa consideratione dicto abbati ejusque monasterio remiserit atque donaverit, prout privilegium regni inde confectum premissa declarat, et propterea petitum fuerit ut cartularia communia dicto abbati et suis de questionibus accuratis in locis predictis restitui mandaremus per Franciscum Orrelanum notarios penes quos dicta cartularia constituta dicuntur, volumus et mandamus quatenus inspectis dictis cartulariis et assumptis ex eis hiis ex quibus formaliter est conclusum, nec restant nisi sententie proferende et ressorto inde a te recepto, inde illo emolumento quod debet aut provenire vel saltem usque ad satisfactionem ejusdem cautione ydonea, ut omnis sui juris non sentiat detrimentum, cartularia ipsa per dictos notarios restitui faciatis dicto abbati vel decano Valenciole, pro parte ipsius [requirentes] judices et officiales curie abbatis, ut condempnationes [pertinentes] ad curiam regiam celeriter exigere non postponatis. De assignatione autem vel restitutione cartulariorum ipsorum sic faciatis scriptum publicum [procuratori?] regio [protinus] assignandum. Datum Aquis, die XIII martii, Xa indictione.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung