CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5476     View  [Back]
Litteræ Guillelmi, abbatis Moisiacensis, quibus provocationes et appellationes a Raymundo de Bauro, abbate Lezatensi, adversus abbatem Cluniacensem latas non præstiturum, sed totis viribus impediturum promittit.
Nos frater Guillelmus, permissione divina humilis abbas Moysiacensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum nos nuper fratri Raimundo de Bauro, quondam abbati Lesatensi, persuaserimus bona fide et apud eum quantum studiosius potuimus per nos et nostros institerimus consulendo, ut appellationibus et provocationibus contra reverendum patrem nostrum, domnum Bertrandum, Dei gratia abbatem Cluniacensem, ad Sedem apostolicam, aut alibi ubicumque per eumdem fratrem Raymundum interpositis renunciaret omnino et dicti reverendi patris se supponeret voluntati, dictusque frater Raymundus minus sano ductus consilio, persuasioni nostre et consilio acquiescere vilipendens, renunciare non curavit suis appellationibus et provocationibus memoratis; ne tanta sua temeritas nobis et monasterio nostro Moysiacensi futuris posset impingi temporibus aut alias occasione hujusmodi, nos et idem monasterium nostrum dampnum et periculum in posterum incurramus, nos bona fide et sub voto religionis nostre necnon sub obedientie vinculo quo domno reverendo patri tenemur, voluntarii et spontanei eidem reverendo abbati promittimus quod dicto fratri Raymundo exnunc in antea in dictis suis appellationibus seu provocationibus aut in earum qualicumque prosecutione seu in quibuscumque aliis tangentibus appellationes et provocationes predictas clam vel palam, directe vel indirecte, per nos aut nostros quoscumque non prestabimus, prestari aut dari procurabimus aut quoquo modo consentiemus facto vel verbo patrocinium, presidium, consilium aut juvamen, quin immo dictum fratrem Raymundum et suos fautores, suosque adherentes contra eum sine apostolice Sedis et juris offensa non patiemur, in dictis et consiliis impediemus et impediri totis viribus faciemus. In quorum testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum apud Moyracum, die sabbati post festum Purificationis beate Marie Virginis, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung