CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 5496     View  [Back]
Litteræ Theodorici, episcopi Prænestini, quod cum abbas Cluniacensis sedem apostolicam per procuratores visitaverit, nihil cameræ papæ obtulit.
Universis presentes litteras inspecturis, Theodoricus, miseracione divina civitatis papalis episcopus, domini pape camerarius, salutem in Domino. Universitati vestre tenore presentium innotescat, quod cum venerabilis pater dominus ... abbas Cluniacensis teneatur sedem apostolicam annis bienniis visitare, sedem ipsam per discretos et religiosos viros fratres Richardum, priorem Sancti Orientii Auxitani, et Hugonem, decanum Sancti Saturnini de Portu, monachos ordinis Cluniacensis, procuratores suos ad hoc specialiter constitutos, cum devotione debita visitaverit, nichil tamen iidem procuratores, visitationis nomine camere dicti pape obtulerunt seu etiam serviverunt. In cujus rei testimonium presentes litteras fieri mandavimus et nostri sigilli munimine roborari. Datum Rome, apud Sanctam Crucem in Jerusalem, sub annis Domini Mo CCCo, indictione XIIIa, die quarta nov., pontificatus domini Bonifacii pape octavi anno sexto. (Trace du sceau)
(Au dos, de même main que l'original:) Littera confecta super visitatione liminum facta anno Domini Mo CCo nonagesimo nono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung