Charta qua Eva et filii ejus cedunt monasterio Cluniacensi mansum in villa Cacelliaco.
Dominus ac Salvator noster previdens humani generis salutem, per semetipsum ammonere dignatus est, dicens: «Date elemosinam, et
omnia munda sunt vobis,» et: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.» Quapropter noverint universi quod ego Æva et filii mei Ugo et Bernardus et Letselinus, reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus juris nostri, pro remedio anime nostre et pro filii mei Oddoni, ut nobis omnibus in communi proficiat. Sunt autem ipse res quas donamus in comitatu Matisconensi, in villa que vocatur Cacelliaco: mansum unum cum omnibus appenditiis suis, oc sunt vineis, campis, pratis, pascuis, aquis, cultum et incultum, et tota sua divisione que in ipsa nominata villa est, et unum servum, Rotbertus nomine, cum uxore sua et suis infantibus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, omnibus maledictionibus que in veteri hac in novo Testamento continentur subjaceat, hac cum Juda traditore [D]omini in inferno mansionem accipiat. Et ne secundum legem mundanam impunitus remanere videatur, cogente judiciaria potestate, auri libras XXXX
ta componat, et inantea firma et stabilis permaneat. Signum Eve, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. Signum Ugonis, filii ejus. Sign. Vuidonis, filii Lanberti. S. alii Vuidonis, filii Tetselini. S. Morinni.
(Au dos:) Carta Ave in Cacellas.