Charta qua Itbertus et uxor ejus Alsenda res suas in villa de Lornant monasterio Cluniacensi dant.
In nomine Dei summi. Notum sit cunctis Christi signaculo insignitis quod ego Itbertus et uxor mea Alsenda, reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid de nostra hereditate quę sita est in pago Matiscense, in villa Lornant: hoc est unam vineam quę terminat a mane terra Alberici, a medio die et a sero terra Sancti Petri, a cercio via publica. In alio loco, in ipsa villa, donamus unam petiolam de campo cum salceto; et terminat a mane terra Andreę, ex aliis partibus terra Sancti Petri. Hęc donamus in presenti. Donamus etiam in alio loco duas vineas quę simul se tenent, interposito tamen muro; terminat ex omni parte de ipsa hereditate et a sero via publica. In villa Bainas donamus nostram partem unius medii planti, tali tenore ut quandiu vixero ego Itbertus teneam et possideam, et post męum discessum ad Sanctum Petrum totum perveniat. Reddam omni anno in vestitura dimidium modium de vino. Facimus autem donationem hanc pro remedio animarum nostrarum et in locum sepulturę
amborum. Ut autem firmum permaneat, manibus propriis firmavimus testibusque roborandam damus. S. Itberti et uxoris ejus Alsendę, qui hanc donationem fecerunt. S. Arlei. S. Rotlanni. S. Duranti.