Charta qua Artaldus cedit monasterio Cluniacensi mansum in villa Prisciaco.
Postquam Dominus ac Salvator noster Jhesus Christus visitare dignatus est hunc mundum per incarnationis suę misterium, ammonuit nobis per exortationem suę predicationis ut divitias nostras colloca
remus in cęlestibus regnis qualiter consortes esse mereamur ęternę felicitatis. Ait namque: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis;» et iterum: «Thesaurizate vobis thesauros in cęlo, ubi nec erugo nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur.» Quapropter noverint cuncti fideles sanctę Dei ęcclesię, tam presentes quam advenientes, quod ego Artaldus, reminiscens peccaminum meorum enormitatem, per consilium uxoris meę et omnium sobolum meorum, seu omnium parentum, do et concedo [ecclesiæ] sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ad locum Cluniacum, aliquid de reditibus meis quę sunt sitę in pago Augustidunensi, in villa quę dicitur Prisciacus, videlicet unum mansum totum ad integrum cum omnibus appendiciis suis.