Charta qua Adalradus et Gislerius, milites Ardradi præsulis, inter se commutant quasdam terras in Bassa Villa.
Quicumque res possessionis suę pro communi hutilitate altrinsecus commutare delegerint, testamento solempni necesse est comendari, quatinus quod juste et pari voluntate ab utriusque partibus decretum est, nunquam valeat immutari. Igitur placuit atque convenit inter prudentes viros, milites videlicet domni Ardradi presulis, Adalradum necnon et Gislerium, quasdam inter se terrulas commutare. Siquidem dedit Adalradus partibus Gislerii, ex rebus Sancti Vencentii, suo de beneficio, consenciente domno Ardrado pontifici, que sunt site in pago Cabilonensi, in loco qui dicitur Bassa Villa, vineam I, cujus terminatio est de uno latere terra Ebreorum, in altero et huna fronte strada puplica, de altero fronte aqua; habet in lnogo
{corr: longo} perticas XII, de alio latere percicas XI s
(sic), in huna fronte percicas XI; in altera VIII et pedes III. Ad cujus recompensationis vicem dedit prefatus Gislerius partibus Adalradi, ex rebus suis propriis, que sunt in pago Cabilonensi, in loco superius nominato, nichilminus hutile, similiter vineam I, cujus terminacionem de huno latere et ambabus frontibus terra Sancti Vencentii, de alio latere terra Gislerii. Habet in longo perticas XXXI et semis in ambobus lateribus; in ambabus frontibus perticas III et pedes III. Hæc omnia sibi jure commutaverunt, ut a nemine eorum vel subsequentibus valeant rescendi; sed, si qua pars parti et hoc litem inferre conatus fuerit, intentio ejus prava sine effectu existat; insuper cui molestiam intulit, lege qua vixerit multatus exsolvat, et hec commutatio manibus singulorum corroborata
perpetuo inconvulsa permaneat. Adradus ... Erblarus prepositus subscripsit. Fulco archidiaconus subscripsit. P. Grimoldus subscripsit. Adalardus subscripsit. Adalradus subscripsit. Arembaldus presbiter, Aymo presbiter subscripsit. Daredd[us] subscripsit.
(Au dos:) Scamium inter Alradum et Gislerium.