«Commutatio terræ apud Lurdonum inter monachos et Lambertum uxoremque ejus Theophaniam.»
Placuit atque convenit inter Lambertum ejusque uxorem Theophaniam et inter monachos de Cluniaco commutare quasdam terrulas suas quę sunt in pago Matisconensi, in agro Mattiaco, prope Lur
donum. In primis dedit Lambertus ad Cluniacum campum unum, qui terminatur a mane ad increpitum, a meridie terra Tetdreci, a sero muro castelli, a circio via publica. Campus ille habet in longum perticas XII, de una fronte perticas X, de alia fronte perticas VI. Monachi autem dederunt jam dicto Lamberto alium campum in loco ubi a la Graya vocant, qui terminatur a mane terra Sancti Petri, a meridie terra Ingelfredi, a sero terra Sancti Vincentii et terra Lamberti, a circio terra Gouldominici; habetque de uno latere perticas X, de alio VIIII, de fronte perticas VII. Infra istas terminationes totum ad integrum commutaverunt invicem, ut utrinque in pace teneatur deinceps, nullo contradicente. Si quis contradixerit, auri untiam unam componat, et presens causa firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum apud castellum Lordonum. S. Lamberti et uxoris ejus Theophanię. S. Ymonis. S. Martini. S. Tedret. S. Arberti. Ego Johannes scripsi. Data III feria, mense novembris, Rotberto rege Francorum anno primo.