Charta qua vadiatores Fulchardi, videlicet Jotsaldus, Otbertus, etc., vineam in villa Cimandris monasterio Cluniacensi dant.
Nos igitur, in Dei nomine, Jotsaldus, Otbertus, Girbaldus, Vendrannus atque Aalgardis, vadiatores Fulchardi, donamus, pro anima
ipsius, vineam unam in pago Matiscensi, in agro Ainiacensi, in villa Cimandris, quę terminat a mane et a medio die terra Odolonis, a sero Bernardi, a cercio terra Otherii et Atonis; habet in longo perticas XX IIII
or, in lato IIII
or. Hęc omnia donamus ad predictum locum Cluniacum pro remedio ipsius conjugisque ejus; faciantque post hunc diem quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Girbaldi atque Jotsaldi, Otberti et Aalgardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Martini, Helionis, Ostraldi, Adelelmi, Dominici, Girbaldi, Jalamanni. Data mense septembrio, anno I Ludovici regis. Aldebaldus, ad vicem cancellarii, scripsit.