Notitia vuerpitionis cujusdam coloniæ in monte Sereno monasterio Cluniacensi a Gaufredo et Hugone, fratribus, factæ.
Notitia vuirpitionis quam fecerunt duo fratres, Gaufredus et Hugo, Deo et sanctis apostolis ejus Petro atque Paulo, de quadam colonia que conjacet in monte Sereno, quam interpellabant. Quicquid vero ad ipsam coloniam aspicit vel aspicere videtur, hoc sunt campi, prata,
servi, omnia et ex omnia, transfundimus atque donamus pro remedio animarum nostrarum, et si aliquod rectum habere videremus, omnia dimittimus, ut pius Dominus animas nostras liberare dignetur. S. Hugonis et Gaufredi, qui hanc vuerpitionem fieri et firmari rogaverunt. S. Girber ... S. Eldigerii. S. Vuidonis. S. Landoeni. S. Bernardi. Aymo indignus adnotavit.