Charta qua Walburgis et Durannus cedunt monasterio Cluniacensi mansum cum pertinentiis in villa Grainiaco.
Sacrosanctę ęcclesię Dei et Sancti Petri apostoli et ceterorum sanctorum apud Cluniacum, et donno Maiolo, venerabili abbati, et ceteris fratribus nunc et deinceps ibi Deo servientibus. Ego Walburgis donationem facio de rebus meis, quę sunt site in pago Lugdunensi, non longe a Forensi territorio, in fine de Botensi, in villa Grainiaco, videlicet unum mansum cum omnibus appenditiis suis, vineis, pratis, campis, exitibus et regressibus, totum cum omni integritate quod ibi habeo vel habere visa sum, usque ad inquirendum, post obitum tamen meum. Quod si ego, aliquando perverso depravata consilio, hoc donum scindere temptavero, aut ullus homo extiterit, qui aliquo modo calumpniare temptaverit, quicunque ille sit, iram Dei omnipotentis et maledictionem omnium sanctorum, et nostra donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Walburgis et Duranni, qui elemosinam istam fieri et firmare rogaverunt. S. Josceranni. S. Pontii. S. Harioldi. S. Rotlanni. S. Widonis. S. Unberti. S. David. Lieterius scripsit mense novembri, die sabbati, regnante Lothario rege.