Charta qua Gausfredus dat monasterio Cluniacensi mansum in villa Apperroi.
Notum sit omnibus christianis, presentibus et futuris, quod ego Gausfredus, ob remedium animę meę, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et monachis Cluniensis cenobii, unum mansum de mea hereditate in villa quę dicitur Apperroi, et quicquid ad ipsum mansum pertinet, quesitum et inquirendum, cursumque de silva quę
dicitur Gondoens, cum omnibus necessariis, quibus homo indiget qui predictum mansum tenuerit. S. Gausfredi, qui hoc donum fecit. S. Ermengardis, matris ejus. S. Ugonis. S. Elgodi, fratris ejus. S. Letaldi. S. Gausceranni. S. Stephani. Si quis hanc cartam infringere aut calumpniare presumpserit, sit condempnatus in perpetuum cum Juda, traditore Domini, et cum omnibus qui in inferno sepulti sunt.