Charta qua Bernardus, consentiente uxore sua Æva, dat monasterio Cluniacensi duas vineas et campum in villa Canevas.
Domino magnifiquo frater Bernardus, donatore, Petri et Pauli apo
stolorum principis, dono aliquid ex rebus meis Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus abbas: hoc est vinea in paco Matisconensis, in agro Marciacensi, in villa Canevas; terminatur ipsa vinea a mane et a certio terra Ermengarii, a medio die vinea Trudbaldi, et ad sero exitus communis. In ipsa villa alia vinea, qui terminat a mane muro, et a medio die vinea Ainardi, a særo molare, ad certio quoque vinea Sancti Petri, et unum campum qui terminat a mane et a certio terra Wilelmi, et a medio diæ via publica, a cæro quoque vinea Grifoni. Si quis vero, si nos ipsi, aud ullus homo contra hanc donationem venire presumpserit, non vindicet quod repetit, set ira Dei omnipotentis hac sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat, et cui litem intul[er]it auri libras tres persolvat, et ista donatio firma et stabilis permanead, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publicæ. S. Bernardi et uxoris ejus Ævæ.
(Au dos:) Bernardi in Canevas.