Charta qua Amolus dat Girfredo nepoti suo curtilum et vineas in villis Lastriniaco et Vinosa, etc.
Dilectissimo adque amabilissimo nepoti meo Girfredo. Igitur ego, in Dei nomine, Amolus, pro amore et benevolentia, dono tibi de res meas proprietatis mee, que sunt sitas in pago Kabilonense, in fine Tulensiense, in villa Lastriniaco. Dono tibi curtilo et vinea simul tenente; terminat de ambis frontibus via publica, de alio fronte fossado manufacto, de alio latus Malvuino. Infra istas terminationes, la una medietate tibi dono. Similiter dono tibi in villa Vinosa porcionem meam tibi dono; vineam terminat de huno latus Norberto, de alio latus increpito, in huno fronte via publica, in alio fronte de ipsa hereditate. Et dono tibi campos que in Castaneco vel in Navi vocant, portionem meam tibi dono, et dono tibi portionem meam in Camloco; terminat de uno latus Sancti Leodegarii, de alio latus Sancti Vincentii et Sancti Georgii, in huno fronte via publica, in alio front aqua volvente. Et dono tibi mancipiis is nominibus: Vuicherio et uxore sua Cristina cum infantibus ejus. Eo tenore dum modo vivi teneo adque possideo; et si necessitas mihi advenerit, faciam quidquid voluero; pos meum quoque discessum, Girfredo in ereditate perveniat, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse [non] credimus, si ego aut ullus de eredibus meis, aut ullus homo qui contra donacione ista venire aut calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, set inferat huna cum tercio fisce auri libras IIII coactus componat, et inantea firma stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Camloco. S. Amaloni, qui fieri et firmare rogavit. S. Tedoni. S. Tehutelmo. S. Bernardi. S. Rodulfi. S. Eyloni. S. Maioli. S. Costancii. S. Leutardi. Ego Girfredus levita scripsi et subscripsi, datavi die jo
vis, a vice Anslanni cancellarii, V nonas maii, anno primo regnante Loterio rege.
(Au dos:) Donacio Amoli in Striaco.