Charta qua Ricardus commutat cum monasterio Cluniacensi res in villa Camiliaco.
Placuit atque convenit inter donnum ac venerabilem Maiolum abbatem et Ricardum quasdam res suas per comcammium inter se commutare; quod et fecerunt. Dedit ergo Ricardus ipse beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum res suas in pago Matisconensi, in agro Galoniacensi, in villa Camiliaco: hoc est locos curtiferos, prata, campum, qui habet in longum perticas CCLXVIIII, et alium campum qui est de ista ripa rivuli, qui Merdantius dicitur, et partem suam de capella Sancti Leodegarii, et queque infra istam ripam jam dicti rivuli habebat ipse Ricardus, totum quesitum et ad inquirendum dedit ex integro beato Petro et monachis de Cluniaco, sic dicens donno Maiolo abbati et ceteris monachis: «Hec omnia trado atque transfundo de jure meo in jus vestrum, ut ab hac die inantea faciatis de his quod melius placuerit vobis, nullo contradicente.» Si quis vero de heredibus meis vel de quibuscumque presumptoribus et callidis commutationem istam et conventionem destruere temptaverit, nichil prevaleat
nichilque possit; et insuper reus duas libras de auro componat, et hec commutatio atque conventio firma stabilisque permaneat. Actum in atrio Sancti Petri, apud Buidonem villam. S. Richardi, qui commutationem atque conventionem istam fecit et per cartam firmari rogavit. S. Girardi, item alterius Girardi, Albuini, Anselmi, Davit, Arnulfi, Tedini, Anseisi. Ego Lambertus, indignus sacerdos, datavi in mense maio, IIII feria, anno VIII regnante Lothario rege.