Charta qua Girardus dat monasterio Cluniacensi campum subtus Lordonem.
Placuit atque convenit inter donnum Maiolum abbatem et cęteris fratribus necnon et Girardo, ut de terris suis inter se commutarent, quod ita et fecerunt. In primis dat Girardus ad partes Sancti Petri
campum qui est situs in pago Matisconensi, in agro Marciacense, subtus Lordonem dicitur; qui terminat de omnibus partibus terra Sancti Petri, et habet in longum perticas XXIIII, et in latum IIII. Infra istas terminationes, totum ad integrum; et post hunc diem in omnibus facite quicquid vultis. Si quis vero hoc calumpniare presumpserit, auri unciam mediam componat, et dehinc firmum et stabile permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum apud Lordonem. S. Girardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Seiverti, scabinei. S. Engelardi. S. Martini, Aremberti, Aimari. Data per manum Benedicti, anno nono Lottharii regis.