Permutatio terrarum in Lotchiaco et aliis villis inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Aimonem uxoremque ejus Girbergam, ex altera.
Placuit atque convenit domno Maiolo abbati, necne fratribus Cluniensis cœnobii, atque cuidam viro, nomine Aimoni et uxori suæ Girbergane, ut inter se terras scamiarent, quod ita fecerunt. In primis donat domnus Maiolus et fratres Clunienses duas colonias quę sunt sitę in pago Matisconensi et in villa Lotchiaco, quas Ledaldus tenebat:
una reddit III modios de vino et alia XII denarios in censu et quicquid ad ipsas colonias aspicit; et in alia villa, nomine Vincellam, donant vineam quæ habet in longo perticas XXI, de uno fronte V perticas et de alio fronte perticas IIII et pedes IIII, eo etiam tenore ut quamdiu ipsi vivunt Aimo et Girberga teneant et possideant, pos discessum vero amborum, ipse res ad Cluniacum locum perveniant. Donant etiam prefatus vir Aimo et Girberga, uxor ejus, pro hac ipsa terra, res suas que sunt sitę in pago Matisconense, in villa Rufiaco, et in Vetis Canevas, quicquid in ipsis villis visi sumus habere, campis scilicet, pratis, vineis, silvis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum, et faciant post hac die de ipsis rebus fratres Clunienses quidquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem hoc scamium violare aut calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, coactusque judiciaria potestate auri libras III persolvat et hæc carta firma et stab[il]is permaneat, stipulatione subnixa. Actum Matiscono publice. S. Aimoni et Girberge, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Mannoni. S. Constantii. S. Petroni. S. Vualdoni. S. Arlebaldi. Data mense julio, anno XX Hlotharii regis. Rothardus rogatus scripsit.
(Au dos:) Scam[ium] Aymo in Rufiaco.