Charta qua Maiolus, abbas Cluniacensis, concedit Burchardo, Lugdunensi archiepiscopo, quamdam terram inter Bulbulam et Karosiam ut sit adjutor defensorque monasterii Cluniacensis.
Omnibus sub norma fidei militantibus, fidemque quę in Domino Jesu est, piis mentibus, probis actibus, venustis operibus exornantibus, patribus scilicet verendis matribusque Deo dilectis et cunctis in commune sanctę matris ęcclesię filiis, Maiolus, superna clementia Cluniensis cęnobii pastor egregius, et hic feliciora felicibus, et post depositum hoc corruptibile onus, sedes lucidissimas in ętheriis arcibus. Omne quod sapientum judicio in hoc ęvo geritur, quidquid consilio universali decernitur, quidquid ad notitiam succedentium litteris inditur, tanto debetur circunspectionis oculo provideri, tantumque firmamenti consequi, ut nulla succedentium astucia hoc valeat abolere, nulla malignitate obfuscare, sed semel decretum atque statutum fir
mum possit manere per evum. Hac itaque ratione quęlibet patrata examussim cuncta redigentur ad unguem, perpetuumque custodita servabunt tenorem. Ut igitur ad subsequentia veniamus, noveritis quia sanctę recordationis Burchardus, Lugdunensis ęcclesię presul, fędus voluit inire nobiscum et cum monachis nostris Deo nobiscum militantibus, et conventionem habuit ut, si ei de terra beati Petri apostoli aliquid largiremur ad usum tantum vitę ejus, nobis adjutor et defensor existeret suis omnibus diebus, et custos et advocatus, spesque fidissima ex omnibus rebus quas in Viennensi pago habemus. Petit autem hoc non ut eam beato Petro subtrahat, sed ut meliorata ea ipsi quandoque restituat, atque a perversorum dominatu eripiat, suosque in defensione ejus permanere faciat, sponsorem ac testium testem invocans Christum. Est autem sita terra inter Bulbulam et Karosiam. In presentia domni Burchardi, archiepiscopi Lugdunensis ęcclesię, et domni Teutbaldi, Viennensis archipresulis, heę litterę sancitę et corroboratę sunt. S. Otmari, prepositi, et germani sui Arnulfi. S. Teoderici, Anscherici, Ratburgi, Sigebodi. S. Ozelini.