Charta qua Josbertus et uxor ejus Adalsenda vendunt monasterio Cluniacensi vineam in villa Noglas.
In Christo nomine. Domni Maioli, abbatis Sancti Petri Cluniensis, et ceteris fratres. Igitur, in Dei nomen, Josbertus et uxor sua Adalsenda, venditores, vendimus nos vobis aliquit de res nostras que sunt
sitas in pago Chavilonense, in agro Brancedunense, in Noglas vocat: ohc est vinea; terminat a mane via pulplica, a medium diem terra Sancti Vincenti, a sero et a cercio de ipsa ereditate, et accepimus de vobis precium in valente solidos V et fatiatis post unc diem quitquit facere volueritis in honnibus, sine nullum contradicentem. Si quis vero, si ullus ohmo de ista venditione contradicere vel calunniare presumserit, de auro uncias III persolvat et inantea firma stabilis permanead, constipulacione subnixa. Actum Noglas villa. Signum Josbert et uxor sua Adalsenda, qui vendicione ista fierent et firmare rogaverunt. S. Rannulfo. S. Vualdrado. S. Ermenart. S. Bernart. S. Adoeno. S. Vulfardo. Data per manum Adzo, monacus, scripsit et datavit die jovis, in vice Bernart, mense marcio, annos XXVIII regnnante Lotario rege.
(Au dos:) Josbertus in Noglas.