Charta qua Humbertus dat monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Cros.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, Cluniensi monasterio, cui preest domnus Mayolus abba. Ego igitur Humbertus dono Deo, pro anima patris mei Rodlanni mansum unum in villa Cros, ubi Adalgisus manet, cum omnibus que ad ipsum mansum pertinent, cum campis, pratis, silvis, vineis, pascuis, quesitum et ad inquirendum. Dono etiam ipsum servum Adalgisum, et unum molendinum ad ipsum mansum pertinentem in ipsa villa; fatiantque ab hodierno die quicquid facere voluerint. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit, primitus Dei iram ac sanctorum ejus incurrat et ma
ledictus permaneat nisi resipuerit; cogente vero juditiaria potestate, ducentos solidos exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat. Actum Cluniaco publice. S. Humberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Gisoni. S. Ingelberti. S. Abraham. S. Adalgis. S. Dominicus. S. Abraham. S. Otherii. Data per manum Aldebaldi, regnante Lothario [rege] anno XXX.
(Au dos:) Humberti in villa Cros.