Charta qua Bernardus dat monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum in villa Turniaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato. Ego Bernardus dono aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matiscensi, in villa Turniaco, videlicet unum curtilum cum vinea et campo simul tenente indominicatum; qui terminatur a mane de ipsa hereditate, a meridie via publica, a sero campo Fulconis. Si quis autem contradicere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed omni tempore inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. S. Bernardi, qui donavit et firmare rogavit. S. Ingelsendę. S. David. S. Rotlanni. S. Vulardi. S. Uberti. S. Ingelgerii. S. Ingelberti. S. Ingelbaldi. Actum Cluniaco publice. Regnante Hugone rege anno IIII.