Charta qua Ingelardus, suadentibus wadiatoribus suis Hugone et Girardo, dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Arinziaco.
Dum in hujus seculi laboriosa vivitur peregrinatione, summopere providendum est ut si qua bona agere valemus, omni dilatione postposita, operari non pigritemus. Igitur ego Ingelardus, scelerum meorum enormitatem considerans, et quod est salubrius, illam Domini dulcissimam vocem delectans, qua dicit: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis;» quapropter nos vuadiatores, videlicet Hugo et Girardus presbiter, ex voto illorum, dono Deo et sanctis apostolis
ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus abbas preesse videtur, aliquid ex rebus meis quę adjacent in comitatu Matisconense, in villa Arinziaco: hoc est unum mansum indominicatum cum omnibus apenditiis suis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, unam medietatem de omnibus concedo a die presenti; et faciant fratres predicti loci quod voluerint in omnibus. Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit, nisi cito emendaverit, subjaceat omni maledictioni; cogente autem judiciaria potestate, auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ingelardi, qui donavit et ipse firmavit. S. Hugonis. S. Achardi. S. Duranni. S. Adalelmi. S. Rotberti. S. Rainulfi. Data mense aprili, regnante Hugone rege anno V.