Commutatio terrarum in villis Lanco et Lasiaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Drogonem militem et filios ejus, ex altera.
Scammium fecerunt domnus abba Odilo et monachi sub eo degentes cum Drogone milite et filiis ejus, cum Bernardo scilicet atque Arlabaldo, de terra que conjacet in comitatu Matisconense. In primis donat donnus abba Odilo predicto viro duos curtilos in villa que dicitur Lanco, sicut sunt inclusi, ut faciat ab hodierno die quicquid facere voluerit. Econtra supradictus miles et predicti filii ejus donant Sancto Petro et domno abbati omnem hereditatem suam quam habebant in villa que dicitur Lasiacus, terram scilicet, vineas, pratos, silvas, molendinum, omnem suam partem, quesitum et ad inquirendum, ut fa
ciant ab odierna die quicquid facere voluerint. S. Drogoni, qui anc cartam fieri firmarique rogavit. S. Bernardi et Arlebaldi, filiorum ejus. S. Rodulfi. S. Warnerii. S. Uberti. S. Gausfredi.
(Au dos:) Scammium Drogoni.