Charta qua Adaltrudis et filius ejus Yvo dant monasterio Cluniacensi campum in villa Soliniaco.
Ego, in Dei nomine, Adaltrudis et filius meus Yvo donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Soliniaco, unum videlicet campum terminantem a mane via publica, a medio die terra Alinrade, a sero terra Sancti Petri de Luxovio, a circio terra Ramnulfi. Facimus autem hanc donationem ego Adaltrudis et filius
meus Yvo pro anima Girberti, filii mei, ut Dominus, qui omnia potest, liberare eam dignetur ab inferni cruciatibus. In tali conventu, ut ab hodierno die et deinceps faciant monachi de Cluniaco quicquid facere voluerint. S. Adaltrudis et filii ejus Yvonis, qui fieri firmareque rogaverunt. S. Bernardi, Tedrici, Ledbaldi, Arlebaldi, Rodulfi, Undradi.