Charta qua Airoardus et uxor ejus Fredeburgis atque filius eorum Robertus dant monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Capagiaco.
Sacrosanctę Dei ęcclesię dicatę in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego igitur Airoardus et uxor mea Fredeburgis et filius meus Rotbertus, donamus, pro remedio animarum nostrarum, aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Maticensi, in villa Capa
giaco, hoc est mansus indominicatus, ubi ego sto; terminat autem a mane terra Sancti Petri, a medio die via puplica, a sero via puplica, a tertio increpito; faciantque rectores loci Cluniensis a die presenti quicquid facere voluerint. Dono etiam de omni mea hereditate duas partes Sancto Petro, de campis, et pratis, et silvis, et tertiam vero partem reservo mihi; ita ut partes beato Petro traditę firmum vigorem habeant. Si quis autem hanc donationem infringere voluerit, vindicare non valeat. Signum Wilelmi comitis. S. Odulrici. S. Ratherii. S. Heldini. S. Odilonis. S. Airoardi et uxoris ejus Fredeburgis, S. Aitoardi et filii eorum Rotberti, S. Siguini, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wiliberti, filii ejus. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Oterii levitę. S. Rannaldi. S. Wiberti. S. Noę. S. Ansaldi. Actum Cluniaco, regnante Rotberto anno I.