Charta qua Ruodpertus et Bernardus vendunt monasterio Cluniacensi campum et particulam silvæ in villa Bidurniaco.
Ego Ruodpertus et Bernardus vendimus quandam terram monachis
de Cluniaco: hoc est unum campum et particulam silve simul jacentia in villa Bidurniaco; terminat ad orientem terre Sancti Laurentii, tribus autem partibus terre Sancti Petri. Pretium quod accepimus sunt novem solidi et VIII denarii. S. Ruodperti et Bernardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Wolfardi. S. Bernardi. S. Tedgerii. S. Letardi.
(Au dos:) Venditio Ruodperti in Bidurniaco.