Charta qua Raimboldus vendit Raimberto campum in villa Vescurtis.
Domino fratribus Rainber. Ego igitur Rainbolt, propterea vendimus tibi aliquid de res meas, qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vescurtis, a Raveriles vocat, hoc est campus: terminat a mane terra Noe, a medio die terra Estevenono, a sero terra Giperio, a cercio de ipsa hereditate; et abet in longo perticas XVI, in quisco fronte perticas VI. Infra istas terminaciones, totum tibi vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium in valente solidos V; et faciatis quicquid facere volueritis in omnibus. Et si ullus homo qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma instabile permaneat, instibulacione sucnixa. Actum Cluniaco pullice. S. Rainbolt, qui fieri et firmare rogavit. S. Bernart, qui consensit. S. Ratnolt. S. Vandraldo. S. Durant. S. Costancius. Data per manus Acmono, sub die sabati, mense febroarius, annos VIIII regnante Rotberto rege.
(Au dos:) Venditio Raibod in Vetiscurtis.