Charta qua Gelevertus et filii ejus dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Scocia, et dimittunt emendationem pro morte Humberti, filii ejusdem Geleverti.
In nomine Verbi incarnati. Sciant cuncti fideles sanctæ Dei ecclesiæ, quod ego Gelevertus, et filii mei, videlicet Durannus et Constancius, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo habitatoribus[que] Cluniacensibus, ubi domnus Odilo magis videtur prodesse quam preesse, unam vineam que sita est in villa quam nominant Scociam, totam et integram, cum omnibus appendiciis que in circuitu ejus sunt. Dimittimus quoque mortem fratris nostri Humberti, eo tenore ut me Gelevertum recipiant in cymeterio loci supra nominati. Facimus [autem] hanc donacionem vel werpicionem pro animarum nostrarum ac parentum remedio; insuper dedimus firmatores per manum domni Warnerii prioris, hos: Constabulum, Richelmum, Durannum, Constancium, ut ne nos nec ullus homo sit in damnum contra alium hominem pro morte fratris nostri; sin alias, unusquisque solvat solidos C. Quicumque hanc firmacionem vertere voluerit, nisi cito re
sipuerit, sit visurus infernum cum diabolis et Juda traditore Domini, et inantea stabilis maneat. Sig. Geleverti cum filiis suis. Actum Cluniaco feria VI, in Parascheve, regnante Eynrico rege. Omnia ergo convenientia atque servitia quæ post mortem Humberti habebamus recepta dimittimus.
(Au dos:) Gislaberti in Scotia.