Charta qua Azo notum facit se ecclesiam de Alnai et alias res monasterio Cluniacensi, pro se et pro fratre suo Galterio, dedisse.
Notum sit omnibus fidelibus, quod ego Azo, veniens in capitulum Cluniense, in presentia domni Hugonis abbatis, dedi, pro me et pro fratre meo Galterio, sanctis apostolis Petro et Paulo ibidemque fratribus Deo servientibus, ecclesiam de Alnai cum molendino et terciam partem decimę de Bonceis, et villas Coldres et Corcellas, et in Masnil Blaun terciam partem, de molendino medietatem, et apud Noilei clausum de vinea. De quibus omnibus quisquis prefato Cluniensi loco ausus fuerit inferre calunniam, pro sua presumptione Dei incurrat vindictam.