Charta qua Monaldus et uxor ejus atque frater dant monasterio Cluniacensi ecclesiam Sancti Mauricii in castello Alesio.
Noverint omnes Christi fideles, tam presentes quam posteri, quod ego Monaldus et uxor mea et frater meus Wigo, et ceteri qui per successionis posteritatem ex nobis nascituri sunt, donamus et auctori
zamus Deo et beato Petro apostolorum principi, ad Cluniacense monasterium, cui preest domnus Hugo abbas, ad ęcclesiam beati Baudelii martyris, in castello Alesio, ęcclesiam parrochialem Sancti Mauricii, et omnia quę habebamus pro ipsa ęcclesia nos et alii pro nobis. Donamus quoque terciam partem decimę quam nos habebamus et alii pro nobis. Hęc omnia quę hic presenti scriptura continentur, confirmamus et transfundimus jure perpetuo retinenda in potestatem predicti monasterii Cluniacensis. Quod si quis hanc nostram donationem infringere aut violare aut calumniari presumpserit, quod temptaverit nunquam obtineat, et nisi resipuerit eternam maledictionem incurrat. Hujus firmationis testes sunt: in primis Berengerius presbiter, Leodegarius frater ejus, Godrannus, Pontius Mainerii, Eldenus, Pontius Buxeria, Arduinus, Lanbertus Vicarius, Umbertus de Sivono, et Abbo frater ejus, Rainerius Isnardi, Pontius Lunains.