Charta qua Emma dat monasterio Cluniacensi, pro anima filii sui Bernardi Vulferii, mansum in villa Tavellis.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Noverint cuncti fideles sanctę Dei ecclesię, tam presentes quam et futuri, quod ego Emma, pro remedio anime filii mei karissimi Bernardi, cognomento Vulferii, qui in ultimo vite exitu, heu pro dolor! morte subitanea preventus est, necnon et anime meę parentumque meorum, dono et concedo Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Hugo abbas magis prodesse quam preesse videtur,
quemdam mansum alium, excepto illum quem supra donavimus in ipsa villa Tavellis: omnia que michi et filiis meis in illo manso devenit jure hereditario et que ibi habere videbamur vel ullus homo per nos, eo die quo jam dictus filius meus Bernardus Golferius ex hoc seculo decessit, cum campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, totum ad integrum, inquisitum et ad inquirendum, sine ulla calumpnia vel consuetudine ullius mortalis hominis, ut faciant rectores Cluniensium ab hodierno die et deinceps quicquid exhinc facere voluerint, sine ullo contradicente. Si quis autem contra hoc calumpniam inferre temptaverit, ira Dei manifeste super eum descendat, et quod repetit vendicare non valeat, potestateque judicaria coactus, auri libram componat, et deinceps hęc carta firma permaneat.