Charta qua Durannus, præpositus de Berziaco, dimittit monasterio Cluniacensi alodum, fevum, tenementum et præposituram quæ a fratribus tenebat.
Divina atque humana decretum auctoritate est, ut traditiones seu rerum commutationes cartis inserantur, scriptaque ad posterorum notitiam transmittantur, ne aliqua decessione vel successione varientur. Ideoque notum omnibus presentibus et futuris esse volo, quod ego Durannus, prepositus de Berziaco, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus meum alodum, fevum, tenemen, et prefecturam quam, de ipsis tenebam fratribus et parentes mei tenuerunt de domno Wigone et Rotberto in villa de Berziaco, et in agro ejus dimitto. Pro hoc quoque pacto accepi ab ipsis fratribus XL
ta solidos, et ut fideliter custodiam deinceps. S. Duranni, qui hoc donum fecit. S. Rittrudis, ejus uxoris. S. Bernardi et Duranni, filiorum ejus, atque Rotberti. S. Constantini. S. Stephani. S. Gaufredi. S. Girberti. S. Gongoldrici. S. Ingelfredi.