Charta qua Rainaldus miles de Soliniaco dat monasterio Cluniacensi quamdam partem bosci Vincensis, etc.
In Dei omnipotentis nomine, ego Rainaldus miles de Soliniaco dono eidem omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et Cluniacensi cœnobio, cui domnus Hugo abba preesse pariter et prodesse videtur, partem meam quam habere videor de bosco Vincensi, et terram planam, sicut pertinet ex integro ad eundem boscum, pro salute animę meę et antecessorum meorum, eam scilicet partem silvæ quę sita esse cernitur ad sinistram manum euntibus per viam publicam de Cluniaco, per quercum de Berziaco Matisconum. Hoc vero donum feci in manu domni Wilelmi, Cluniacensis decani, laudantibus atque firmantibus conjuge mea et filio simul et fratre; ea intentione vel tenore, ut si inde aliqua surrexerit calumpnia, contra hanc testis et assertor existam. Testes vero hujus doni sunt hi: Wilelmus decanus, Serlius monachus, Gaufredus miles de Cluniaco, Durannus laicus de Sancta Maria de Bosco. S. Rannaldi, qui hoc donum fecit et hanc cartam firmavit.