Charta qua Rotbertus Dalmatius dat monasterio Cluniacensi alodium suum prope Kadrellas.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Ego Rotbertus Dalmatius, advertens illud terribile examen quod pro meritis cujuscumque hominis agitabitur, simulque ad mentem reducens mea scelerum flagitia, prevenire cupiens illud tremendum juditium nimiumque amarum, nisi divina clementia adfuerit super me, com consensu fratris mei, delibero et trado ad locum qui dicitur Cluniacus, sub nomine beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatus, omne alodium meum, quod habeo de Kadrellis usque ad montem qui vocatur Columberet, et de Sancto Myre usque Viriaco, cum omni sua integritate, id est terris, silvis, pratis, pascuis, vineis, aquis, aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, servis et ancillis, totum ad integrum, usque ad inquirendum. Concedo etiam cimiterium Vendenensis ęcclesiæ. Hoc donum laudavit frater ejus Hugo, coram domno Hugone cellerario, avunculo scilicet suo et coram Ainardo preposito. Iterum vero postea isdem Hugo laudavit predictum donum coram domino Let
baldo de Digonia et Letbaldo de Copetra et Aynardo, tali signo, quia predictus Hugo dixit fratri suo domno Rotberto, si vellet ipse Sancto Petro dare suum honorem libenti animo consentiret.