Litteræ Pontii, Cluniacensis abbatis, quibus de Humbaldo, dicto Lugdunensi archiepiscopo, conqueritur et monachis suis mandat, ut ab ipso abstineant.
Dilectissimis fratribus, tam monachis quam clericis, cęterisque devotis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, frater P[ontius] Cluniacensis abbas, salutem et benedictionem. Quantum Hu[mbaldus], dictus Lugdunensis episcopus, post gravem afflictionem jam dictę ęcclesię, ad congregationis nostrę inquietationem, ad vestras credimus aures pervenisse. Nunc vero isdem tantis malis graviora adiciens ad domini papę et apostolicę sedis contemptum prorumpens, verba et scripta ejus omnino comtempnens, contra decreta canonum contraque auctoritates apostolicę sedis nefanda scripta dispersit. Qui si intellexisset scita sanctorum conciliorum sacrorumque canonum, quibus sanctę Romanę ęcclesię auctoritas innititur et declaratur, non in celum posuisset os suum, sed digito buccam suam compressisset. Quapropter vobis mandamus, ut sicut a comptemptore domini pape et sedis apostolicę, ab eo vos abstineatis, nullam ab eo requirendo justiciam, quę utique apud illum nulla est, nec in aliquo ei serviendo, donec in proximo beati Petri et domini papę ac sedis apostolicę sententia digne feriatur; presbiteris quoque ęcclesiarum nostrarum precipimus, ut magis studeant obędire institutis domini pape et predecessorum ejus, quam subdiminis et exactionibus predicti Hu[mbaldi.] Si quis vero illius nenias sedis apostolicę decretis preposuerit, et illa nefaria scripta in nostris ecclesiis annunciaverit, nos eum auctoritate beati Petri et domini pape ejusdemque Cluniacensis ęcclesię omnium benefactorum vestrorum expertem facimus, litteras istas vicissim mandamus mitti et auctoritatem apostolicę sedis et Cluniacensis ęcclesię
populis et probis viris predicare, ne illius sacrilegi scripti contagione ledantur.
(En titre:) Scripta domini abbatis contra litteras Lugdunenses.