Epistola Petri, Cluniacensis abbatis, ad M., priorem Pontidensem, et alios, ut querelam inter sorores monasteriorum Cernobii et Canturii terminent.
Venerandis et dilectis filiis nostris, donno M. priori Pontidensi, et donno B. priori Vertematensi, et donno Ai. priori Sancti Maioli Papiensis, frater P[etrus], humilis Cluniacensis abbas, salutem, gratiam et benedictionem. Veniente nuper ad nos venerabili et magno viro domino En. Cumane ecclesie archidiacono, delata est ante faciem nostram grandis et gravis querela sororum nostrarum de Cernobio, de injuriis et exaccionibus, quas sorores nostre de Canturio sibi infere
bant. Nos vero super his, prout nobis visum fuit, scripsimus dilectioni vestre. Nunc autem et ante aliquos dies venerunt ad nos magni et nobiles tres viri nuncii domini archiepiscopi, et totius urbis Mediolanensis, dicentes nobis viva voce et litterarum multorum testimonio, quas secum detulerunt, comprobantes querelam illam sororum de Cernobio nobis antea delatam penitus falsam fuisse nec aliqua inniti veritate. Adjecerunt etiam, multum rogantes et obnixe supplicantes, ne monasterium de Canturio jure suo privaretur, et ne subjectio illa, quę sororibus de Canturio antiquitus debita est et exibita a sororibus de Cernobio, per nos tolleretur. Habito tandem cum fratribus nostris consilio, res ad hoc devenit, ut prudentie vestre imponeremus tanti examen negotii et finem; mandamus igitur dilectioni vestre, quatinus utrique parti, sororibus scilicet de Canturio et illis de Cernobio, convenienti die indicta, raciones earum et allegaciones audiatis, et ex auctoritate nostra, prout justicia dictaverit, litem illam amico fine terminetis. Preterea cujusdam nobilis viri clamor frequens ad nos usque perlatus est, qui peccuniam multam fratribus nostris monasterii Besatensis jam a longo tempore commodatam necdum recipere potest. Mandamus vobis ut convocatis singulis fratribus et amicis, et advocatis ecclesie illius, habito cum illis consilio, de solucione debiti illius vobiscum diligenter tractate, et quod vobis visum melius esse fuerit nobis significate, et nos inde vobis remittemus nostrum consilium. Quod si sorores, quarum causa ventilatur, justicie equitatem subire noluerint, maneat Cernobium subjectum sicut hactenus in pace fuit.