Litteræ archiepiscopi et decani Lugdunensis, quibus certiorem faciunt episcopum Claromontensem Menatenses monachos excommunicationis sententia a se innodatos.
Venerabili et karissimo in Christo amico nostro Dei gratia Claromontensi episcopo, R. ejusdem gratia primæ Lugdunensis ecclesiæ minister humilis, et Guillermus, ejusdem ecclesiæ dictus decanus, salutem et sinceram in Domino caritatem. Benignitatis vestræ constantiam satis credimus non latere, quod reverentia vestra pariter et honore
detulimus venerabili abbati Menatensi et ecclesiæ suæ in quantum potuimus, et adhuc pro posse nostro studeremus deferre, nisi domini papæ incurrere timeremus offensam. Nunc autem usque eo processum est per eorum defectum, et quia turbant quasi possessionem de se et ecclesia sua ecclesiæ Cluniacensi per nos auctoritate apostolica adjudicatam, in excommunicationis sententiam, qua eos relaxavimus post præstitam cautionem ut starent mandato nostro, eos reduximus, et ecclesiam suam supposuimus interdicto, quia nolunt, sicut promiserant, obedire; mandantes vobis eadem nobis auctoritate commissa, ut eos pro excommunicatis habeatis et faciatis ab omnibus artius evitari.