Charta qua Odo, dux Burgundiæ, notum facit se abbatem Cluniacensem ducentis marchis sibi debitis liberavisse.
Ego Odo, dux Burgundie, notum facio presentibus et futuris, quod cum domnus abbas Cluniacensis michi in CCtis marchis argenti reddendis teneretur, et inde litteras suas patentes haberem, tandem graanto meo super eisdem facto, Nicholaus, clericus meus, dictas litteras quas a dicto abbate habebam de mandato meo reddidit cuidam monacho qui eas abbati non tradidit; abbas vero dictas litteras suas mihi quesivit. Ego vero quia dicte littere reddite fuerant, reddere non potui et proinde litteras presentes eidem fieri precepi testimoniales, quod si predicte littere abbatis aliquando in publicum vel audientiam venirent, non valerent. Actum anno gratie M
o CC
o XIII
o, in januario.