Charta Beatricis, comitissæ Cabilonensis, de pace facta coram se inter ecclesiam Cluniacensem et Radulfum de Bussi, super manso de molendino.
Ego B[eatrix], comitissa Cabilonensis, omnibus tam præsentibus quam futuris notum facio, quod querela quæ diu vertebatur inter ecclesiam Cluniacensem et Radulfum de Bussi, super manso de molendino, quod est apud Bussi, me mediante, in præsentia mea finita est, et in perpetuum pacificata hoc modo: scilicet quod prædictus Radulfus omnes clamationes et exactiones quas faciebat de eodem manso, spontanea voluntate relaxavit, retento sibi quod ei debetur in eodem manso, scilicet IIII
or bichetis avenæ, tribus panibus, VIII
to denariis et una gallina annuatim sibi solvendis ab illo quicunque mansum prædictum tenuerit. Idem autem Radulfus fideliter promisit et me pro se fidejussorem in manu A., prioris, et L., camerarii Cluniacensis, constituit, quod nichil omnino amplius nec taliam, nec aliquid aliud parvum vel magnum ipse vel heredes ejus de eodem manso exigent, et quod hanc concordiam ipse et heredes sui in perpetuum illæsam et illibatam observabunt. Ut autem hæc pax perpetua stabilitate gaudeat, eam sigilli mei munimine roboravi. Hoc autem factum est apud Bussi, in præsentia testium subscriptorum. S. domini A., prioris; L., camerarii; D., decani de Lordono, monachorum [Cluniacensium], et G[uillelmi] de Gembles, capell[an]i comitissæ. S. item Guillermi, capellani de Bussi, et Radulfi de Marnie; Bertranni de Li, militum, et Bernardi de Boteria. Actum, etc.