Litteræ quibus conventus de Wasto petit priorem ab abbate Cluniacensi, etc.
Reverendo patri ac domino Stephano, Dei gratia abbati Cluniacensi, humilis conventus de Wasto, obedientiam debitam cum salute. Cum virum venerabilem magistrum J., priorem nostrum, sabbato ante festum beati Nicholai contigerit decessisse, et domus nostra gravi et inopinabili debitorum pondere sit oppressa, nec credimus quod ipsa sine adjutorio comitissæ Boloniæ ballivorumque ejus valeat sustentari; cum igitur præpositus noster inter magnos et graves patriæ favorabilis habeatur, et Hunaudum de Staple sororium suum, senescallum Boloniæ, qui præest omnibus ballivis, pro libertate ecclesiæ nostræ et rebus nostris omnibus observandis propitium usque nunc habuerit et amodo, si eidem opus fuerit, habebit, qui dictus senescallus jam sub defensione dominæ comitissæ et sua omnes res nostras et homines nostros custodiendos accipiens, et promittens quod si domum nostram Willermo, præposito nostro, conferre volueritis, possessiones nostras integras et salvas custodiret, et omnia debita nostra, secundum quod nobis et ecclesiæ nostræ viderit expedire, invitis omnibus creditoribus
nostris, adterminaret, quod pro omni posse nostro pro trecentis libris Parisiensibus non procuraremus, paternitatem vestram, quantum cum interest paupertatis nostræ, requirimus humiliter implorantes, quatinus intuitu Dei et precum nostrarum interventu, si omnia nostra esse salva volueritis, prioratum nostrum dicto præposito, si vobis placet, conferatis, salva pensione vestra et omnibus arriragiis in proximis nundinis L[at]iniacensibus vobis omni dilatione postposita persolvendis. Quia vero in medio pravæ nationis consistimus, timemus ne dampna maxima patiamur, si ingnotum notis patriæ præferatis. Testamur in verbo Domini quotquot sumus presbyteri, quod in dispositione spiritualium pariter et temporalium nullum dicto præposito novimus utiliorem. Inquiratis etiam de donno Martino, harengario Cluniacensi, de beneficiis a dicto præposito nobis et domui nostræ fideliter impensis et quomodo negotia conventus Cluniacensis et harengario vestro procuraverit. Qui bene vobis dicet, si voluerit, et statum domus nostræ et illius beneficium quem petimus in priorem. Mittimus ad vos donnum Ingelrannum, socium nostrum, qui statum nostrum vobis plenius intimabit, et eidem tanquam nobis credatis. Quid autem nobis videritis expedire oculi vestri videant et mature. Actum anno Domini M
o CC
o tricesimo quinto.