Litteræ O., prioris Sancti Petri Abbatis Villæ, ad Cluniacensem priorem, de Aleciis apud Cales habendis.
Venerabilibus et religiosis et discretis O., priori Cluniacensi, et dominis de ordine, frater O., humilis prior Beati Petri in Abbatis Villa, salutem in Domino et tam devotam quam debitam in omnibus obedientiam filialem. Reverentiæ vestræ notificamus quod nos et Johannes, hostalarius Cluniacensis, lator præsentium, fideliter pro posse nostro et amicorum nostrorum laboravimus pro aleciis apud Cales habendis et vobis transmittendis. Cumque obtinere non potuerimus quod alecia quæ vobis et sancto conventui Sy[mon] bonæ memoriæ abbas Sancti Judoci habenda dederat, et quæ post obitum suum vobis reddita fuerunt usquemodo, rogamus quatinus tale consilium vestra discretio super hoc adhibeat, ut sancto conventui Cluniacensi fructuose, concedente Domino, sit in isto negotio provisum pariter et consultum. Noveritis etiam quod aleciorum quæ empta sunt quodlibet millenarium decem et septem solidos Parisienses et sex denarios constitit ad emendum. Valeat
paternitas vestra in Domino semper. Iterum dico valeat in totius gratiæ plenitudine copiosa.